monumenta.ch > Plinius > sectio 249

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 249
{XCV} Non est omittenda in hac re et Galliarum admiratio. nihil habent Druidae - ita suos appellant magos - visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint Druidae videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e caelo missum putant signumque esse electae ab ipso deo arboris.